Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 12
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/12/ illa est. Deus, cui nihil futurum est, non praevidet,

sed videt simplicissime quod est praesens:

at omnia praesentia.

Providentiam sane definire non possumus;

declaremus sic pote: Vis Dei praesens

sibi semper et caetera omnia antecedens,

quare simplex est et una atque iccirco immutabilis,

quia, si antecedit semper alia, non

mutatur ab illis, sed mutat. Si est sibi ipsi praesens

et simplex, non mutatur intus a seipsa.

Hinc etiam intelligimus, et subtilissime, Deum

in id, quod non est, suae providentiae anticipatione

agere posse, ut in ipsa creatione cui,

terminus a quo nullus cum sit, subiectum

subest nullum. Agit ergo Dei providentia in

non ens, quando facit ut sit ens.

 

 

EXERCITATIO IV

Probat Dei providentiam a creatione mundi.

 

Mundus procul dubio non est a seipso

productus. Quod enim est a se, semper

existit et nunquam incepit. Nam, quod coepit,

aliquando non fuit. Productus igitur a se

non est, quippe productum antecedi debet a

producente. Multo minus est ab alio mundo

procreatus; nam, quaererem an hic alter esset

ab altero et alius ab alio, quare daretur processus

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES